Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • dixit fratribus suis reddita est mihi pecunia en habetur in sacco et obstupefacti turbatique dixerunt mutuo quidnam est hoc quod fecit nobis Deus (Liber Genesis 42, 28)

  • veneruntque ad Jacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi dicentes (Liber Genesis 42, 29)

  • locutus est nobis dominus terræ dure et putavit nos exploratores provinciæ (Liber Genesis 42, 30)

  • cui respondimus pacifici sumus nec ullas molimur insidias (Liber Genesis 42, 31)

  • duodecim fratres uno patre geniti sumus unus non est super minimus cum patre versatur in terra Chanaan (Liber Genesis 42, 32)

  • qui ait nobis sic probabo quod pacifici sitis fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite (Liber Genesis 42, 33)

  • fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quæ vultis habeatis licentiam (Liber Genesis 42, 34)

  • his dictis cum frumenta effunderent singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias exterritisque simul omnibus (Liber Genesis 42, 35)

  • dixit pater Jacob absque liberis me esse fecistis Joseph non est super Symeon tenetur in vinculis Beniamin auferetis in me hæc mala omnia reciderunt (Liber Genesis 42, 36)

  • cui respondit Ruben duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi trade in manu mea et ego eum restituam (Liber Genesis 42, 37)

  • at ille non descendet inquit filius meus vobiscum frater ejus mortuus est ipse solus remansit si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis deducetis canos meos cum dolore ad inferos (Liber Genesis 42, 38)

  • interim fames omnem terram vehementer premebat (Liber Genesis 43, 1)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina