Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • omnia in te uno habentes te non debuimus dimittere ire a nobis (Liber Thobis 10, 5)

  • illa autem nullo modo consolari poterat sed cotidie exiliens circumspiciebat et circuibat vias omnes per quas spes remeandi videbatur ut procul videret eum si fieri possit venientem (Liber Thobis 10, 7)

  • at vero Raguhel dicebat ad generum suum mane hic et ego mittam nuntium salutis de te ad Tobiam patrem tuum (Liber Thobis 10, 8)

  • cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)

  • dicens angelus Domini sanctus sit in itinere vestro perducatque vos incolomes et inveniatis omnia recte circa conparentes vestros et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar (Liber Thobis 10, 11)

  • et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire (Liber Thobis 10, 12)

  • monentes eam honorare soceros diligere maritum regere familiam gubernare domum et se ipsam inreprehensibilem exhibere (Liber Thobis 10, 13)

  • cumque reverterentur pervenerunt ad Charram quæ est in medio itinere contra Nineven undecimo die (Liber Thobis 11, 1)

  • dixit angelus Tobias frater scis quemadmodum reliquisti patrem tuum (Liber Thobis 11, 2)

  • cumque hoc placuisset ut irent dixit Rafaël ad Tobiam tolle tecum ex felle piscis erit enim necessarium tulit itaque Tobias ex felle illo et abierunt (Liber Thobis 11, 4)

  • Anna vero sedebat secus viam in supercilio montis unde respicere poterat de longinquo (Liber Thobis 11, 5)

  • et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus vidit a longe et ilico agnovit venientem filium suum et currens nuntiavit viro suo dicens ecce venit filius tuus (Liber Thobis 11, 6)


"Não nos preocupemos quando Deus põe à prova a nossa fidelidade." São Padre Pio de Pietrelcina