Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)

  • timeo ergo ne forte mihi hæc eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum (Liber Thobis 6, 15)

  • tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)

  • tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus vacabis cum ea (Liber Thobis 6, 18)

  • ipsa autem nocte incenso jecore piscis fugabitur dæmonium (Liber Thobis 6, 19)

  • tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio (Liber Thobis 7, 1)

  • et cum hæc dixisset ait unde estis juvenes fratres nostri at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate Nineven (Liber Thobis 7, 3)

  • dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus (Liber Thobis 7, 4)

  • cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel Tobias de quo interrogas pater hujus est (Liber Thobis 7, 5)

  • postquam autem locuti sunt præcepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum (Liber Thobis 7, 9)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina