Trouvé 20233 Résultats pour: Re
filii servorum Salomonis filii Sotai filii Sophereth filii Pherida (Liber Nehemiae 7, 57)
filii Saphatia filii Athil filii Phocereth qui erat ortus ex Sabaim filio Amon (Liber Nehemiae 7, 59)
omnes Nathinnei et filii servorum Salomonis trecenti nonaginta duo (Liber Nehemiae 7, 60)
hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)
et de sacerdotibus filii Abia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum (Liber Nehemiae 7, 63)
dixitque Athersatha eis ut non manducarent de sanctis sanctorum donec staret sacerdos doctus et eruditus (Liber Nehemiae 7, 65)
absque servis et ancillis eorum qui erant septem milia trecenti triginta et septem et inter eos cantores et cantrices ducentæ quadraginta quinque (Liber Nehemiae 7, 67)
et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem (Liber Nehemiae 7, 72)
habitaverunt autem sacerdotes et Levitæ et janitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israël in civitatibus suis (Liber Nehemiae 7, 73)
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi (Liber Nehemiae 8, 2)
et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erectæ ad librum (Liber Nehemiae 8, 3)