Trouvé 20233 Résultats pour: Re
fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël (Liber Esdrae 3, 10)
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem (Liber Esdrae 3, 12)
nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul (Liber Esdrae 3, 13)
audierunt autem hostes Judæ et Beniamin quia filii captivitatis ædificarent templum Domino Deo Israël (Liber Esdrae 4, 1)
et accedentes ad Zorobabel et ad principes patrum dixerunt eis ædificemus vobiscum quia ita ut vos quærimus Deum vestrum ecce nos immolamus victimas ex diebus Asoraddan regis Assur qui adduxit nos huc (Liber Esdrae 4, 2)
et dixit eis Zorobabel et Josue et reliqui principes patrum Israël non est vobis et nobis ut ædificemus domum Deo nostro sed nos ipsi soli ædificabimus Domino Deo nostro sicut præcepit nobis rex Cyrus rex Persarum (Liber Esdrae 4, 3)
factum est igitur ut populus terræ inpediret manus populi Judæ et turbaret eos in ædificando (Liber Esdrae 4, 4)
conduxerunt quoque adversum eos consiliatores ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum (Liber Esdrae 4, 5)
in regno autem Asueri principio regni ejus scripserunt accusationem adversum habitatores Judæ et Hierusalem (Liber Esdrae 4, 6)
et in diebus Artarxersis scripsit Beselam Mitridatis et Tabel et reliqui qui erant in consilio eorum ad Artarxersen regem Persarum epistula autem accusationis scripta erat syriace et legebatur sermone syro (Liber Esdrae 4, 7)
Reum Beelteem et Samsai scriba scripserunt epistulam unam de Hierusalem Artarxersi regi hujuscemodi (Liber Esdrae 4, 8)