Trouvé 20233 Résultats pour: Re
et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Ægypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur (Liber Genesis 41, 8)
tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum (Liber Genesis 41, 9)
iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum (Liber Genesis 41, 10)
audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce (Liber Genesis 41, 13)
protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei (Liber Genesis 41, 14)
cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quæ audivi te prudentissime conicere (Liber Genesis 41, 15)
respondit Joseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni (Liber Genesis 41, 16)
narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis (Liber Genesis 41, 17)
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quæ in pastu paludis virecta carpebant (Liber Genesis 41, 18)
nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus (Liber Genesis 41, 21)
aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine oriebantur stipula (Liber Genesis 41, 23)
respondit Joseph somnium regis unum est quæ facturus est Deus ostendit Pharaoni (Liber Genesis 41, 25)