Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • incenderunt hostes domum Dei destruxerunt murum Hierusalem universas turres conbuserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt (Liber II Paralipomenon 36, 19)

  • si quis evaserat gladium ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus donec imperaret rex Persarum (Liber II Paralipomenon 36, 20)

  • et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni (Liber II Paralipomenon 36, 21)

  • anno autem primo Cyri regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui jussit prædicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber II Paralipomenon 36, 22)

  • hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa quis ex vobis est in omni populo ejus sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat (Liber II Paralipomenon 36, 23)

  • in anno primo Cyri regis Persarum ut conpleretur verbum Domini ex ore Hieremiæ suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum et transduxit vocem in universo regno suo etiam per scripturam dicens (Liber Esdrae 1, 1)

  • hæc dicit Cyrus rex Persarum omnia regna terræ dedit mihi Dominus Deus cæli et ipse præcepit mihi ut ædificarem ei domum in Hierusalem quæ est in Judæa (Liber Esdrae 1, 2)

  • et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant adiuvent eum viri de loco suo argento et auro et substantia et pecoribus excepto quod voluntarie offerunt templo Dei quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 4)

  • et surrexerunt principes patrum de Juda et Beniamin et sacerdotes et Levitæ omnis cujus suscitavit Deus spiritum ut ascenderent ad ædificandum templum Domini quod erat in Hierusalem (Liber Esdrae 1, 5)

  • universique qui erant in circuitu adiuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis in substantia in jumentis in supellectili exceptis his quæ sponte obtulerunt (Liber Esdrae 1, 6)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina