Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium (Liber I Paralipomenon 27, 4)

  • noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas cæli (Liber I Paralipomenon 27, 23)

  • Joab filius Sarviæ cœperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israël et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David (Liber I Paralipomenon 27, 24)

  • super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus præsidebat Jonathan filius Oziæ (Liber I Paralipomenon 27, 25)

  • super oves quoque Jaziz Agarenus omnes hii principes substantiæ regis David (Liber I Paralipomenon 27, 31)

  • Jonathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Jaihel filius Achamoni erant cum filiis regis (Liber I Paralipomenon 27, 32)

  • Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis (Liber I Paralipomenon 27, 33)

  • post Ahitophel fuit Jojada filius Banajæ et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Joab (Liber I Paralipomenon 27, 34)

  • convocavit igitur David omnes principes Israël duces tribuum et præpositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui præerant substantiæ et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem (Liber I Paralipomenon 28, 1)

  • cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut ædificarem domum in qua requiesceret arca fœderis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad ædificandum omnia præparavi (Liber I Paralipomenon 28, 2)

  • sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)

  • sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël (Liber I Paralipomenon 28, 5)


"Cuide de estar sempre em estado de graça." São Padre Pio de Pietrelcina