Trouvé 20233 Résultats pour: Re
et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus (Liber II Regum 23, 37)
in diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Jojachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eum (Liber II Regum 24, 1)
inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)
factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quæ fecit (Liber II Regum 24, 3)
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiari (Liber II Regum 24, 4)
reliqua autem sermonum Jojachim et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda et dormivit Jojachim cum patribus suis (Liber II Regum 24, 5)
regnavitque Jojachin filius ejus pro eo (Liber II Regum 24, 6)
et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Ægypti usque ad fluvium Eufraten omnia quæ fuerant regis Ægypti (Liber II Regum 24, 7)
decem et octo annorum erat Jojachin cum regnare cœpisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Næstha filia Helnathan de Hierusalem (Liber II Regum 24, 8)
in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus (Liber II Regum 24, 10)
venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi ejus obpugnarent eam (Liber II Regum 24, 11)
egressusque est Jojachin rex Juda ad regem Babylonis ipse et mater ejus et servi ejus et principes ejus et eunuchi ejus et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui (Liber II Regum 24, 12)