Trouvé 20233 Résultats pour: Re
prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul (Liber Genesis 19, 4)
egressus ad eos Loth post tergum adcludens ostium ait (Liber Genesis 19, 6)
nolite quæso fratres mei nolite malum hoc facere (Liber Genesis 19, 7)
habeo duas filias quæ necdum cognoverunt virum educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo viris istis nihil faciatis mali quia ingressi sunt sub umbraculum tegminis mei (Liber Genesis 19, 8)
at illi dixerunt recede illuc et rursus ingressus es inquiunt ut advena numquid ut judices te ergo ipsum magis quam hos adfligemus vimque faciebant Loth vehementissime jam prope erat ut refringerent fores (Liber Genesis 19, 9)
et eos qui erant foris percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum ita ut ostium invenire non possent (Liber Genesis 19, 11)
delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos (Liber Genesis 19, 13)
egressus itaque Loth locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus et dixit surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc et visus est eis quasi ludens loqui (Liber Genesis 19, 14)
cumque esset mane cogebant eum angeli dicentes surge et tolle uxorem tuam et duas filias quas habes ne et tu pariter pereas in scelere civitatis (Liber Genesis 19, 15)
dissimulante illo adprehenderunt manum ejus et manum uxoris ac duarum filiarum ejus eo quod parceret Dominus illi (Liber Genesis 19, 16)
et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem ibi locutus est ad eum salva animam tuam noli respicere post tergum nec stes in omni circa regione sed in monte salvum te fac ne et tu simul pereas (Liber Genesis 19, 17)
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar (Liber Genesis 19, 19)