Trouvé 20233 Résultats pour: Re
ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per cælum neque per terram neque aliud quodcumque juramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub judicio decidatis (Epistula Iacobi 5, 12)
tristatur aliquis vestrum oret æquo animo est psallat (Epistula Iacobi 5, 13)
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiæ et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 14)
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio justi adsidua (Epistula Iacobi 5, 16)
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex (Epistula Iacobi 5, 17)
fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum (Epistula Iacobi 5, 19)
scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ salvabit animam ejus a morte et operit multitudinem peccatorum (Epistula Iacobi 5, 20)
benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)
in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et inmarcescibilem conservatam in cælis in vobis (Epistula I Petri 1, 4)
qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo (Epistula I Petri 1, 5)
ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)
quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis lætitia inenarrabili et glorificata (Epistula I Petri 1, 8)