Trouvé 20233 Résultats pour: Re
est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non parentum (Epistula ad Hebraeos 11, 1)
fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei ut ex invisibilibus visibilia fierent (Epistula ad Hebraeos 11, 3)
fide Enoch translatus est ne videret mortem et non inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim testimonium habebat placuisse Deo (Epistula ad Hebraeos 11, 5)
sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
fide Nœ responso accepto de his quæ adhuc non videbantur metuens aptavit arcam in salutem domus suæ per quam damnavit mundum et justitiæ quæ per fidem est heres est institutus (Epistula ad Hebraeos 11, 7)
fide qui vocatur Abraham obœdivit in locum exire quem accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret (Epistula ad Hebraeos 11, 8)
fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Jacob coheredibus repromissionis ejusdem (Epistula ad Hebraeos 11, 9)
fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam præter tempus ætatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat (Epistula ad Hebraeos 11, 11)
propter quod et ab uno orti sunt et hæc emortuo tamquam sidera cæli in multitudinem et sicut harena quæ est ad oram maris innumerabilis (Epistula ad Hebraeos 11, 12)
juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram (Epistula ad Hebraeos 11, 13)
qui enim hæc dicunt significant se patriam inquirere (Epistula ad Hebraeos 11, 14)
et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant utique tempus revertendi (Epistula ad Hebraeos 11, 15)