Trouvé 20233 Résultats pour: Re
eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem (Epistula ad Titum 3, 3)
non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (Epistula ad Titum 3, 5)
quem effudit in nos abunde per Jesum Christum salvatorem nostrum (Epistula ad Titum 3, 6)
ut justificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ (Epistula ad Titum 3, 7)
fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo hæc sunt bona et utilia hominibus (Epistula ad Titum 3, 8)
hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita (Epistula ad Titum 3, 10)
cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare (Epistula ad Titum 3, 12)
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistulam ad Philemonem 1, 3)
gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua quia viscera sanctorum requieverunt per te frater (Epistulam ad Philemonem 1, 7)
propter quod multam fiduciam habentes in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet (Epistulam ad Philemonem 1, 8)
quem remisi tu autem illum id est mea viscera suscipe (Epistulam ad Philemonem 1, 12)
quem ego volueram mecum detinere ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii (Epistulam ad Philemonem 1, 13)