Trouvé 20233 Résultats pour: Re
ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei (Epistula ad Colossenses 1, 10)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1, 13)
in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum (Epistula ad Colossenses 1, 14)
qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturæ (Epistula ad Colossenses 1, 15)
quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt (Epistula ad Colossenses 1, 16)
quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare (Epistula ad Colossenses 1, 19)
et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis ejus sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt (Epistula ad Colossenses 1, 20)
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso (Epistula ad Colossenses 1, 22)
si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod prædicatum est in universa creatura quæ sub cælo est cujus factus sum ego Paulus minister (Epistula ad Colossenses 1, 23)
qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore ejus quod est ecclesia (Epistula ad Colossenses 1, 24)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriæ (Epistula ad Colossenses 1, 27)
volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et quicumque non viderunt faciem meam in carne (Epistula ad Colossenses 2, 1)