Trouvé 20233 Résultats pour: Re
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquæque suum virum habeat (Epistula I ad Corinthios 7, 2)
uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro (Epistula I ad Corinthios 7, 3)
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram (Epistula I ad Corinthios 7, 5)
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri (Epistula I ad Corinthios 7, 9)
his autem qui matrimonio juncti sunt præcipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere (Epistula I ad Corinthios 7, 10)
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat (Epistula I ad Corinthios 7, 11)
nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et hæc consentit habitare cum illo non dimittat illam (Epistula I ad Corinthios 7, 12)
et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum (Epistula I ad Corinthios 7, 13)
sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt (Epistula I ad Corinthios 7, 14)
unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies (Epistula I ad Corinthios 7, 16)
servus vocatus es non sit tibi curæ sed et si potes liber fieri magis utere (Epistula I ad Corinthios 7, 21)
pretio empti estis nolite fieri servi hominum (Epistula I ad Corinthios 7, 23)