Trouvé 20233 Résultats pour: Re
animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur (Epistula I ad Corinthios 2, 14)
et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo (Epistula I ad Corinthios 3, 1)
ministri ejus cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit (Epistula I ad Corinthios 3, 6)
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus (Epistula I ad Corinthios 3, 7)
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem (Epistula I ad Corinthios 3, 8)
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei ædificatio estis (Epistula I ad Corinthios 3, 9)
fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est qui est Christus Jesus (Epistula I ad Corinthios 3, 11)
si quis autem superædificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna fænum stipulam (Epistula I ad Corinthios 3, 12)
uniuscujusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscujusque opus quale sit ignis probabit (Epistula I ad Corinthios 3, 13)
sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum (Epistula I ad Corinthios 3, 19)
sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei (Epistula I ad Corinthios 4, 1)