Trouvé 20233 Résultats pour: Re
cujus sors exierit Domino offeret illum pro peccato (Liber Leviticus 16, 9)
cujus autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem (Liber Leviticus 16, 10)
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum (Liber Leviticus 16, 11)
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)
postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem (Liber Leviticus 16, 20)
et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)
revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi (Liber Leviticus 16, 23)
lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)
et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare (Liber Leviticus 16, 25)
ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra (Liber Leviticus 16, 26)