Trouvé 20233 Résultats pour: Re
si quid autem alterius rei quæritis in legitima ecclesia poterit absolvi (Actus Apostolorum 19, 39)
nam et periclitamur argui seditionis hodiernæ cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum hæc dixisset dimisit ecclesiam (Actus Apostolorum 19, 40)
postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam (Actus Apostolorum 20, 1)
ubi cum fecisset menses tres factæ sunt illi insidiæ a Judæis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam (Actus Apostolorum 20, 3)
erant autem lampades copiosæ in cenaculo ubi eramus congregati (Actus Apostolorum 20, 8)
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus (Actus Apostolorum 20, 9)
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis (Actus Apostolorum 20, 16)
a Mileto autem mittens Ephesum vocavit majores natu ecclesiæ (Actus Apostolorum 20, 17)
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim (Actus Apostolorum 20, 18)
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos (Actus Apostolorum 20, 20)
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Jesu testificari evangelium gratiæ Dei (Actus Apostolorum 20, 24)
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)