Trouvé 20233 Résultats pour: Re
et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum jejunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt (Actus Apostolorum 14, 22)
cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei (Actus Apostolorum 14, 26)
et quidam descendentes de Judæa docebant fratres quia nisi circumcidamini secundum morem Mosi non potestis salvi fieri (Actus Apostolorum 15, 1)
facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversum illos statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbyteros in Hierusalem super hac quæstione (Actus Apostolorum 15, 2)
surrexerunt autem quidam de heresi Pharisæorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos præcipere quoque servare legem Mosi (Actus Apostolorum 15, 5)
conveneruntque apostoli et seniores videre de verbo hoc (Actus Apostolorum 15, 6)
cum autem magna conquisitio fieret surgens Petrus dixit ad eos viri fratres vos scitis quoniam ab antiquis diebus in nobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum evangelii et credere (Actus Apostolorum 15, 7)
et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum (Actus Apostolorum 15, 9)
nunc ergo quid temptatis Deum inponere jugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus (Actus Apostolorum 15, 10)
sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Actus Apostolorum 15, 11)
et postquam tacuerunt respondit Jacobus dicens viri fratres audite me (Actus Apostolorum 15, 13)
Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo (Actus Apostolorum 15, 14)