Trouvé 20233 Résultats pour: Re
dixit eis Jesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum Jesus autem abscondit se et exivit de templo (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)
et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes ejus ut cæcus nasceretur (Evangelium secundum Ioannem 9, 2)
respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
et dixit ei vade lava in natatoria Siloæ quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns (Evangelium secundum Ioannem 9, 7)
respondit ille homo qui dicitur Jesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloæ et lava et abii et lavi et vidi (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
dicebant ergo ex Pharisæis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator hæc signa facere et scisma erat in eis (Evangelium secundum Ioannem 9, 16)
non crediderunt ergo Judæi de illo quia cæcus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes ejus qui viderat (Evangelium secundum Ioannem 9, 18)
responderunt eis parentes ejus et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia cæcus natus est (Evangelium secundum Ioannem 9, 20)
hæc dixerunt parentes ejus quia timebant Judæos jam enim conspiraverant Judæi ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret (Evangelium secundum Ioannem 9, 22)
propterea parentes ejus dixerunt quia ætatem habet ipsum interrogate (Evangelium secundum Ioannem 9, 23)
respondit eis dixi vobis jam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli ejus fieri (Evangelium secundum Ioannem 9, 27)