Trouvé 20233 Résultats pour: Re
vidit Jesus Nathanaël venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est (Evangelium secundum Ioannem 1, 47)
dicit ei Nathanaël unde me nosti respondit Jesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te (Evangelium secundum Ioannem 1, 48)
respondit ei Nathanaël et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israël (Evangelium secundum Ioannem 1, 49)
respondit Jesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis majus his videbis (Evangelium secundum Ioannem 1, 50)
erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum capientes singulæ metretas binas vel ternas (Evangelium secundum Ioannem 2, 6)
hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli ejus (Evangelium secundum Ioannem 2, 11)
post hoc descendit Capharnaum ipse et mater ejus et fratres ejus et discipuli ejus et ibi manserunt non multis diebus (Evangelium secundum Ioannem 2, 12)
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
recordati vero sunt discipuli ejus quia scriptum est zelus domus tuæ comedit me (Evangelium secundum Ioannem 2, 17)
responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
respondit Jesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud (Evangelium secundum Ioannem 2, 19)
cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli ejus quia hoc dicebat et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus (Evangelium secundum Ioannem 2, 22)