Trouvé 20233 Résultats pour: Re
Pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo (Evangelium secundum Lucam 7, 30)
rogabat autem illum quidam de Pharisæis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisæi discubuit (Evangelium secundum Lucam 7, 36)
et stans retro secus pedes ejus lacrimis cœpit rigare pedes ejus et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes ejus et unguento unguebat (Evangelium secundum Lucam 7, 38)
videns autem Pharisæus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quæ et qualis mulier quæ tangit eum quia peccatrix est (Evangelium secundum Lucam 7, 39)
et respondens Jesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic (Evangelium secundum Lucam 7, 40)
duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta (Evangelium secundum Lucam 7, 41)
non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget (Evangelium secundum Lucam 7, 42)
respondens Simon dixit æstimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte judicasti (Evangelium secundum Lucam 7, 43)
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit (Evangelium secundum Lucam 7, 44)
propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata (Evangelium secundum Lucam 7, 48)
et cœperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit (Evangelium secundum Lucam 7, 49)