Trouvé 20233 Résultats pour: Re
et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia (Evangelium secundum Marcum 9, 20)
et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri (Evangelium secundum Marcum 9, 21)
Jesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti (Evangelium secundum Marcum 9, 22)
et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis ajebat credo adiuva incredulitatem meam (Evangelium secundum Marcum 9, 23)
et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum (Evangelium secundum Marcum 9, 24)
et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit (Evangelium secundum Marcum 9, 26)
et cum introisset in domum discipuli ejus secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum (Evangelium secundum Marcum 9, 27)
et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio (Evangelium secundum Marcum 9, 28)
et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire (Evangelium secundum Marcum 9, 29)
docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget (Evangelium secundum Marcum 9, 30)
at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare (Evangelium secundum Marcum 9, 31)