Trouvé 20233 Résultats pour: Re
dicebat enim Johannes Herodi non licet tibi habere uxorem fratris tui (Evangelium secundum Marcum 6, 18)
Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat (Evangelium secundum Marcum 6, 19)
cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus rex ait puellæ pete a me quod vis et dabo tibi (Evangelium secundum Marcum 6, 22)
et juravit illi quia quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei (Evangelium secundum Marcum 6, 23)
cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens volo ut protinus des mihi in disco caput Johannis Baptistæ (Evangelium secundum Marcum 6, 25)
et contristatus rex propter jusiurandum et propter simul recumbentes noluit eam contristare (Evangelium secundum Marcum 6, 26)
sed misso speculatore præcepit adferri caput ejus in disco et decollavit eum in carcere (Evangelium secundum Marcum 6, 27)
et convenientes apostoli ad Jesum renuntiaverunt illi omnia quæ egerant et docuerant (Evangelium secundum Marcum 6, 30)
et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant (Evangelium secundum Marcum 6, 31)
et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestre et de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos (Evangelium secundum Marcum 6, 33)
et exiens vidit multam turbam Jesus et misertus est super eos quia erant sicut oves non habentes pastorem et cœpit docere illos multa (Evangelium secundum Marcum 6, 34)
et cum jam hora multa fieret accesserunt discipuli ejus dicentes desertus est locus hic et jam hora præterivit (Evangelium secundum Marcum 6, 35)