Trouvé 20233 Résultats pour: Re
Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel (Prophetia Danielis 13, 45)
Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
Revertimini ad iudicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)
Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)
Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait Sub schino. (Prophetia Danielis 13, 54)
Dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. (Prophetia Danielis 13, 55)
Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum (Prophetia Danielis 13, 56)
Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait Sub prino. (Prophetia Danielis 13, 58)
Dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. (Prophetia Danielis 13, 59)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)
Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)