Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • Et ait rex Asphenez præposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum, (Prophetia Danielis 1, 3)

  • pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldæorum. (Prophetia Danielis 1, 4)

  • Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)

  • Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur. (Prophetia Danielis 1, 8)

  • Et ait princeps eunuchorum ad Danielem Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio et sicut videris, facies cum servis tuis. (Prophetia Danielis 1, 13)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)

  • Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis. (Prophetia Danielis 1, 19)

  • Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius. (Prophetia Danielis 1, 20)

  • Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis. (Prophetia Danielis 1, 21)

  • In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo. (Prophetia Danielis 2, 1)


"Reze, reze! Quem muito reza se salva e salva os outros." São Padre Pio de Pietrelcina