Trouvé 20233 Résultats pour: Re
secundum ostia gazofilaciorum quæ erant in via respiciente ad notum ostium in capite viæ quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus (Prophetia Ezechielis 42, 12)
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant quia sancta sunt vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum (Prophetia Ezechielis 42, 14)
cumque conplesset mensuras domus interioris eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem et mensus est eam undique per circuitum (Prophetia Ezechielis 42, 15)
et duxit me ad portam quæ respiciebat ad viam orientalem (Prophetia Ezechielis 43, 1)
et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem et vox erat ei quasi vox aquarum multarum et terra splendebat a majestate ejus (Prophetia Ezechielis 43, 2)
et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar et cecidi super faciem meam (Prophetia Ezechielis 43, 3)
et majestas Domini ingressa est templum per viam portæ quæ respiciebat ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 4)
et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius et ecce repleta erat gloria Domini domus (Prophetia Ezechielis 43, 5)
dixit ad me fili hominis locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum ubi habito in medio filiorum Israël in æternum et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum ipsi et reges eorum in fornicationibus suis et in ruinis regum suorum et in excelsis (Prophetia Ezechielis 43, 7)
nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me et habitabo in medio eorum semper (Prophetia Ezechielis 43, 9)
et de sinu terræ usque ad crepidinem novissimam duo cubiti et latitudo cubiti unius et a crepidine majori usque ad crepidinem minorem quattuor cubiti et latitudo unius cubiti (Prophetia Ezechielis 43, 14)
et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis ejus et corona in circuitu ejus dimidii cubitus et sinus ejus unius cubiti per circuitum gradus autem ejus versi ad orientem (Prophetia Ezechielis 43, 17)