Trouvé 20233 Résultats pour: Re
marmore et gemmis et diversitate lignorum (Liber Exodus 31, 5)
loquere filiis Israël et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos (Liber Exodus 31, 13)
sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur (Liber Exodus 31, 15)
custodiant filii Israël sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)
inter me et filios Israël signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit (Liber Exodus 31, 17)
videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos præcedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Ægypti ignoramus quid acciderit (Liber Exodus 32, 1)
dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me (Liber Exodus 32, 2)
fecit populus quæ jusserat deferens inaures ad Aaron (Liber Exodus 32, 3)
quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 4)
quod cum vidisset Aaron ædificavit altare coram eo et præconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est (Liber Exodus 32, 5)
surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere (Liber Exodus 32, 6)
recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israël qui te eduxerunt de terra Ægypti (Liber Exodus 32, 8)