Trouvé 20233 Résultats pour: Re
et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum ego Dominus locutus sum et feci (Prophetia Ezechielis 17, 24)
quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël dicentes patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt (Prophetia Ezechielis 18, 2)
in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit (Prophetia Ezechielis 18, 6)
et hominem non contristaverit pignus debitori reddiderit per vim nihil rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 7)
et hæc quidem omnia non facientem sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem (Prophetia Ezechielis 18, 11)
egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos abominationem facientem (Prophetia Ezechielis 18, 12)
super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël et uxorem proximi sui non violaverit (Prophetia Ezechielis 18, 15)
et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento (Prophetia Ezechielis 18, 16)
et dicitis quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est omnia præcepta mea custodivit et fecit illa vita vivet (Prophetia Ezechielis 18, 19)
omnium iniquitatum ejus quas operatus est non recordabor in justitia sua quam operatus est vivet (Prophetia Ezechielis 18, 22)
si autem averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet omnes justitiæ ejus quas fecerat non recordabuntur in prævaricatione qua prævaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis morietur (Prophetia Ezechielis 18, 24)
proicite a vobis omnes prævaricationes vestras in quibus prævaricati estis et facite vobis cor novum et spiritum novum et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 18, 31)