Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • filius viginti et unius anni Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem et nomen matris ejus Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber Ieremiae 52, 1)

  • quoniam furor Domini erat in Hierusalem et in Juda usquequo proiceret eos a facie sua et recessit Sedecias a rege Babylonis (Liber Ieremiae 52, 3)

  • factum est autem in anno nono regni ejus in mense decimo decima mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus ejus adversum Hierusalem et obsederunt eam et ædificaverunt contra eam munitiones in circuitu (Liber Ieremiae 52, 4)

  • et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciæ (Liber Ieremiae 52, 5)

  • et disrupta est civitas et omnes viri bellatores fugerunt et exierunt de civitate nocte per viam portæ quæ est inter duos muros et ducit ad hortum regis Chaldeis obsidentibus urbem in gyro et abierunt per viam quæ ducit in heremum (Liber Ieremiae 52, 7)

  • persecutus est autem exercitus Chaldeorum regem et adprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Hiericho et omnis comitatus ejus diffugit ab eo (Liber Ieremiae 52, 8)

  • cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia (Liber Ieremiae 52, 9)

  • et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciæ in oculis ejus sed et omnes principes Judæ occidit in Reblatha (Liber Ieremiae 52, 10)

  • et oculos Sedeciæ eruit et vinxit eum conpedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus (Liber Ieremiae 52, 11)

  • in mense autem quinto decima mensis ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis venit Nabuzardan princeps militiæ qui stabat coram rege Babylonis in Hierusalem (Liber Ieremiae 52, 12)

  • et incendit domum Domini et domum regis et omnes domos Hierusalem et omnem domum magnam igne conbusit (Liber Ieremiae 52, 13)

  • de pauperibus autem populi et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber Ieremiae 52, 15)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina