Trouvé 20233 Résultats pour: Re
sicut exustio ignis tabescerent aquæ arderent igni ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis a facie tua gentes turbarentur (Liber Isaiae 64, 2)
occurristi lætanti et facienti justitiam in viis tuis recordabuntur tui ecce tu iratus es et peccavimus in ipsis fuimus semper et salvabimur (Liber Isaiae 64, 5)
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)
domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ ubi laudaverunt te patres nostri facta est in exustionem ignis et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas (Liber Isaiae 64, 11)
expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas (Liber Isaiae 65, 2)
populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper qui immolant in hortis et sacrificant super lateres (Liber Isaiae 65, 3)
qui dicunt recede a me non adpropinques mihi quia inmundus es isti fumus erunt in furore meo ignis ardens tota die (Liber Isaiae 65, 5)
ecce scriptum est coram me non tacebo sed reddam et retribuam in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 6)
iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul dicit Dominus qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi et remetiar opus eorum primum in sinu eorum (Liber Isaiae 65, 7)
et educam de Jacob semen et de Juda possidentem montes meos et hereditabunt eam electi mei et servi mei habitabunt ibi (Liber Isaiae 65, 9)
et erunt campestria in caulas gregum et vallis Achor in cubile armentorum populo meo qui requisierunt me (Liber Isaiae 65, 10)
et vos qui dereliquistis Dominum qui obliti estis montem sanctum meum qui ponitis Fortunæ mensam et libatis super eam (Liber Isaiae 65, 11)