Trouvé 20233 Résultats pour: Re
omne pecus Cedar congregabitur tibi arietes Nabajoth ministrabunt tibi offerentur super placabili altari meo et domum majestatis meæ glorificabo (Liber Isaiae 60, 7)
et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos et reges eorum ministrabunt tibi in indignatione enim mea percussi te et in reconciliatione mea misertus sum tui (Liber Isaiae 60, 10)
et aperientur portæ tuæ jugiter die et nocte non claudentur ut adferatur ad te fortitudo gentium et reges earum adducantur (Liber Isaiae 60, 11)
gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit et gentes solitudine vastabuntur (Liber Isaiae 60, 12)
pro eo quod fuisti derelicta et odio habita et non erat qui per te transiret ponam te in superbiam sæculorum gaudium in generationem et generationem (Liber Isaiae 60, 15)
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 60, 16)
pro ære adferam aurum et pro ferro adferam argentum et pro lignis æs et pro lapidibus ferrum et ponam visitationem tuam pacem et præpositos tuos justitiam (Liber Isaiae 60, 17)
populus autem tuus omnes justi in perpetuum hereditabunt terram germen plantationis meæ opus manus meæ ad glorificandum (Liber Isaiae 60, 21)
minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud (Liber Isaiae 60, 22)
spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et prædicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem (Liber Isaiae 61, 1)
ut prædicarem annum placabilem Domini et diem ultionis Deo nostro ut consolarer omnes lugentes (Liber Isaiae 61, 2)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu mæroris et vocabuntur in ea fortes justitiæ plantatio Domini ad glorificandum (Liber Isaiae 61, 3)