Trouvé 20233 Résultats pour: Re
quia hæc dicit Dominus ad me quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam cum occurrerit ei multitudo pastorum a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit sic descendet Dominus exercituum ut prœlietur super montem Sion et super collem ejus (Liber Isaiae 31, 4)
convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israël (Liber Isaiae 31, 6)
et fortitudo ejus a terrore transibit et pavebunt fugientes principes ejus dixit Dominus cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Hierusalem (Liber Isaiae 31, 9)
ecce in justitia regnabit rex et principes in judicio præerunt (Liber Isaiae 32, 1)
non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt (Liber Isaiae 32, 3)
fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper judicium (Liber Isaiae 32, 7)
mulieres opulentæ surgite et audite vocem meam filiæ confidentes percipite auribus eloquium meum (Liber Isaiae 32, 9)
super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili (Liber Isaiae 32, 12)
super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis (Liber Isaiae 32, 13)
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum gaudium onagrorum pascua gregum (Liber Isaiae 32, 14)
donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur (Liber Isaiae 32, 15)
et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta (Liber Isaiae 32, 18)