Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
contemplantes ne quis desit gratiæ Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi (Epistula ad Hebraeos 12, 15)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quæ sunt inmobilia (Epistula ad Hebraeos 12, 27)
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia (Epistula ad Hebraeos 12, 28)
caritas fraternitatis maneat (Epistula ad Hebraeos 13, 1)
doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quæ non profuerunt ambulantibus in eis (Epistula ad Hebraeos 13, 9)
obœdite præpositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 17)
orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari (Epistula ad Hebraeos 13, 18)
rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis (Epistula ad Hebraeos 13, 22)
cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos (Epistula ad Hebraeos 13, 23)
omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus variis incideritis (Epistula Iacobi 1, 2)
scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur (Epistula Iacobi 1, 3)