Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni juxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo (Actus Apostolorum 2, 24)
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 2, 29)
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava (Actus Apostolorum 2, 40)
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus (Actus Apostolorum 2, 42)
fiebat autem omni animæ timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis (Actus Apostolorum 2, 43)
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat (Actus Apostolorum 2, 45)
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum (Actus Apostolorum 2, 47)
Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam (Actus Apostolorum 3, 1)
et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum (Actus Apostolorum 3, 2)
cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi (Actus Apostolorum 3, 10)
et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri (Actus Apostolorum 3, 17)