Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
hæc dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam (Prophetia Ezechielis 36, 13)
et peperci nomini meo sancto quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt (Prophetia Ezechielis 36, 21)
et terra deserta fuerit exculta quæ quondam erat desolata in oculis omnis viatoris (Prophetia Ezechielis 36, 34)
facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus (Prophetia Ezechielis 37, 1)
et prophetavi sicut præceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam (Prophetia Ezechielis 37, 7)
et prophetavi sicut præceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde (Prophetia Ezechielis 37, 10)
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur (Prophetia Ezechielis 38, 21)
tu ergo fili hominis hæc dicit Dominus Deus dic omni volucri et universis avibus cunctisque bestiis agri convenite properate concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis victimam grandem super montes Israël ut comedatis carnes et bibatis sanguinem (Prophetia Ezechielis 39, 17)
in vicesimo et quinto anno transmigrationis nostræ in exordio anni decima mensis quartodecimo anno postquam percussa est civitas in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc (Prophetia Ezechielis 40, 1)
in visionibus Dei adduxit me in terram Israël et dimisit me super montem excelsum nimis super quem erat quasi ædificium civitatis vergentis ad austrum (Prophetia Ezechielis 40, 2)
et introduxit me illuc et ecce vir cujus erat species quasi species æris et funiculus lineus in manu ejus et calamus mensuræ in manu ejus stabat autem in porta (Prophetia Ezechielis 40, 3)
et mensus est vestibulum portæ octo cubitorum et frontem ejus duobus cubitis vestibulum autem portæ erat intrinsecus (Prophetia Ezechielis 40, 9)