Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
et vidi et ecce quattuor rotæ juxta cherubin rota una juxta cherub unum et rota alia juxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti (Prophetia Ezechielis 10, 9)
cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quæ prima erat sequebantur et ceteræ nec convertebantur (Prophetia Ezechielis 10, 11)
stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitæ erat in eis (Prophetia Ezechielis 10, 17)
et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotæ quoque subsecutæ sunt et stetit in introitu portæ domus Domini orientalis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 10, 19)
et scietis quia ego Dominus qui in præceptis meis non ambulastis et judicia mea non fecistis sed juxta judicia gentium quæ in circuitu vestro sunt estis operati (Prophetia Ezechielis 11, 12)
fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israël universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem (Prophetia Ezechielis 11, 15)
et elevaverunt cherubin alas suas et rotæ cum eis et gloria Dei Israël erat super ea (Prophetia Ezechielis 11, 22)
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram (Prophetia Ezechielis 11, 24)
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quæ ostenderat mihi (Prophetia Ezechielis 11, 25)
tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 12, 3)
feci ergo sicut præceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum (Prophetia Ezechielis 12, 7)
dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt (Prophetia Ezechielis 12, 11)