Mosaico decorativo

Trouvé 5422 Résultats pour: Rat

  • et qui ante læsi erant quoniam non lædebantur gratias agebant et ut esset differentia donum petebant (Liber Sapientiae 18, 2)

  • cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)

  • resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium (Liber Sapientiae 18, 10)

  • similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est (Liber Sapientiae 18, 12)

  • tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati (Liber Sapientiae 18, 17)

  • properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)

  • in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta (Liber Sapientiae 18, 24)

  • hæc autem his cessit qui exterminabat et hæc extimuit erat enim sola temptatio iræ sufficiens (Liber Sapientiae 18, 25)

  • ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quæ acciderant memorationem amittebant (Liber Sapientiae 19, 4)

  • ut eam quæ deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent (Liber Sapientiae 19, 5)

  • nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quæ ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio (Liber Sapientiae 19, 7)

  • multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina