Mosaico decorativo

Trouvé 5422 Résultats pour: Rat

  • humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat deposita veste gloriæ per mediterranea fugiens solus venit Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus (Liber II Maccabaeorum 8, 35)

  • et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Hierosolymorum prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • intraverat enim ea quæ dicitur Persipolis et temptavit expoliare templa et civitatem opprimere sed multitudine ad arma concurrente in fugam versi sunt et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret (Liber II Maccabaeorum 9, 2)

  • et quidem satis juste quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera licet ille nullo modo a sua malitia cessaret (Liber II Maccabaeorum 9, 6)

  • et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur eum nemo poterat propter intolerantiam fetoris portare (Liber II Maccabaeorum 9, 10)

  • et Judæos quos nec sepultura quidem se dignos habituros sed avibus ac feris diripiendos traditurum et cum parvulis exterminaturum dixerat æquales nunc Atheniensibus facturum pollicetur (Liber II Maccabaeorum 9, 15)

  • templum etiam sanctum quod prius expoliaverat optimis donis ornaturum et sancta vasa multiplicaturum et pertinentes ad sacrificia sumptus de reditibus suis præstaturum (Liber II Maccabaeorum 9, 16)

  • sed non cessantibus doloribus supervenerat enim in eum justum Dei judicium desperans scripsit ad Judæos in modum deprecationis epistulam hæc continentem (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • si bene valetis et filii vestri et ex sententia vobis cuncta sunt maximas agimus gratias (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • orate itaque vos et peto memores beneficiorum publice et privatim ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum (Liber II Maccabaeorum 9, 26)

  • igitur homicida et blasphemus pessime percussus et ut ipse alios tractaverat peregre in montibus miserabili obitu vita functus est (Liber II Maccabaeorum 9, 28)

  • quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur (Liber II Maccabaeorum 10, 4)


"Que Maria seja toda a razão da sua existência e o guie ao porto seguro da eterna salvação." São Padre Pio de Pietrelcina