Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
invenitur autem in descriptionibus Hieremiæ prophetæ quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis (Liber II Maccabaeorum 2, 1)
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem (Liber II Maccabaeorum 2, 4)
et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
similiter autem et Judas ea quæ didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
de Juda vero Macchabeo et fratribus ejus et de templi magni purificatione et de aræ dedicatione (Liber II Maccabaeorum 2, 20)
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum (Liber II Maccabaeorum 2, 25)
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriæ commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
sicut hii qui præparant convivium et quærunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus (Liber II Maccabaeorum 2, 28)
hinc igitur narrationem incipiemus de præfatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi (Liber II Maccabaeorum 2, 33)
sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseæ filium qui illo tempore erat dux Cœlesyriæ et Fœnicis (Liber II Maccabaeorum 3, 5)
et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse ærarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quæ non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa (Liber II Maccabaeorum 3, 6)
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quæ delatæ erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia ejus misit cum mandatis ut prædictam pecuniam transportaret (Liber II Maccabaeorum 3, 7)