Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidæ et invenit gratiam in conspectu ejus (Liber I Maccabaeorum 11, 24)
rex Demetrius Jonathæ fratri salutem et genti Judæorum (Liber I Maccabaeorum 11, 30)
nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Jonathæ et ponatur in monte sancto in loco celebri (Liber I Maccabaeorum 11, 37)
Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et jit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri (Liber I Maccabaeorum 11, 39)
et mentitus est omnia quæcumque dixit et alienavit se ab Jonathan et non retribuit ei secundum beneficia quæ sibi tribuerat et vexabat eum valde (Liber I Maccabaeorum 11, 53)
et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit (Liber I Maccabaeorum 11, 55)
et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti (Liber I Maccabaeorum 11, 59)
et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam (Liber I Maccabaeorum 11, 64)
Jonathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Judæorum Spartiatis fratribus salutem (Liber I Maccabaeorum 12, 6)
jam pridem missæ erant epistulæ ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est (Liber I Maccabaeorum 12, 7)
et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia (Liber I Maccabaeorum 12, 8)
maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos (Liber I Maccabaeorum 12, 10)