Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
et præcepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cujus es et quo vadis et cujus sunt ista quæ sequeris (Liber Genesis 32, 17)
et ipse prægrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater ejus (Liber Genesis 33, 3)
currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (Liber Genesis 33, 4)
quænam sunt inquit istæ turmæ quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo (Liber Genesis 33, 8)
et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi (Liber Genesis 33, 9)
dixit Jacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius (Liber Genesis 33, 10)
et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens (Liber Genesis 33, 11)
respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)
reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir (Liber Genesis 33, 16)
emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis (Liber Genesis 33, 19)
ecce filii ejus veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fœdam rem esset operatus in Israël et violata filia Jacob rem inlicitam perpetrasset (Liber Genesis 34, 7)
sed et Sychem ad patrem et ad fratres ejus ait inveniam gratiam coram vobis et quæcumque statueritis dabo (Liber Genesis 34, 11)