Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in prœlium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum (Liber I Paralipomenon 11, 13)
descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim (Liber I Paralipomenon 11, 15)
porro David erat in præsidio et statio Philisthinorum in Bethleem (Liber I Paralipomenon 11, 16)
tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quæ erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino (Liber I Paralipomenon 11, 18)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus (Liber I Paralipomenon 11, 20)
inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat (Liber I Paralipomenon 11, 21)
Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis (Liber I Paralipomenon 11, 22)
et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua (Liber I Paralipomenon 11, 23)
hæc fecit Banaja filius Jojada qui erat inter tres robustos nominatissimus (Liber I Paralipomenon 11, 24)
inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam (Liber I Paralipomenon 11, 25)
porro fortissimi in exercitu Asaël frater Joab et Eleanan filius patrui ejus de Bethleem (Liber I Paralipomenon 11, 26)
Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaja Pharathonites (Liber I Paralipomenon 11, 31)