Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et juga boum in usum lignorum (Liber II Samuelis 24, 22)
cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)
et rex David senuerat habebatque ætatis plurimos dies cumque operiretur vestibus non calefiebat (Liber I Regum 1, 1)
erat autem puella pulchra nimis dormiebatque cum rege et ministrabat ei rex vero non cognovit eam (Liber I Regum 1, 4)
nec corripuit eum pater suus aliquando dicens quare hoc fecisti erat autem et ipse pulcher valde secundus natu post Absalom (Liber I Regum 1, 6)
Sadoc vero sacerdos et Banajas filius Jojadæ et Nathan propheta et Semei et Rhei et robur exercitus David non erat cum Adonia (Liber I Regum 1, 8)
immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis (Liber I Regum 1, 9)
Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (Liber I Regum 1, 10)
dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis num audisti quod regnaverit Adonias filius Aggith et dominus noster David hoc ignorat (Liber I Regum 1, 11)
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo jamque convivium finitum erat sed et Joab audita voce tubæ ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis (Liber I Regum 1, 41)
tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël Abner filio Ner et Amasa filio Jether quos occidit et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem prœlii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus et in calciamento suo quod erat in pedibus ejus (Liber I Regum 2, 5)