Trouvé 867 Résultats pour: Rad
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiæ nam feminæ eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Epistula ad Romanos 1, 26)
et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quæ non conveniunt (Epistula ad Romanos 1, 28)
qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram (Epistula ad Romanos 4, 25)
gratias autem Deo quod fuistis servi peccati obœdistis autem ex corde in eam formam doctrinæ in qua traditi estis (Epistula ad Romanos 6, 17)
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit (Epistula ad Romanos 8, 32)
ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)
quod si delibatio sancta est et massa et si radix sancta et rami (Epistula ad Romanos 11, 16)
quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivæ factus es (Epistula ad Romanos 11, 17)
noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te (Epistula ad Romanos 11, 18)
et rursus Esajas ait erit radix Jesse et qui exsurget regere gentes in eo gentes sperabunt (Epistula ad Romanos 15, 12)
tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (Epistula I ad Corinthios 5, 5)
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat (Epistula I ad Corinthios 7, 36)