Trouvé 867 Résultats pour: Rad
conversantibus autem eis in Galilæa dixit illis Jesus Filius hominis tradendus est in manus hominum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 21)
et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget (Evangelium secundum Matthaeum 20, 19)
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 9)
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem (Evangelium secundum Matthaeum 24, 10)
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Nœ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 38)
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 22)
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur (Evangelium secundum Matthaeum 26, 2)
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)