Trouvé 867 Résultats pour: Rad
radix sapientiæ cui revelata est et astutias illius quis agnovit (Liber Ecclesiasticus 1, 6)
radix sapientiæ est timere Dominum rami enim illius longevi (Liber Ecclesiasticus 1, 25)
benedictio patris firmat domos filiorum maledictio autem matris eradicat fundamenta (Liber Ecclesiasticus 3, 11)
synagogæ superborum non est sanitas frutex enim peccati eradicabitur in illis et non intellegetur (Liber Ecclesiasticus 3, 30)
si autem oberraverit derelinquet eum et tradet illum in manus inimici sui (Liber Ecclesiasticus 4, 22)
non contradicas veritati ullo modo et de mendacio ineruditionis tuæ confundere (Liber Ecclesiasticus 4, 30)
et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus (Liber Ecclesiasticus 6, 36)
trade filiam et grande opus feceris et homini sensato da illam (Liber Ecclesiasticus 7, 27)
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus (Liber Ecclesiasticus 10, 18)
multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum (Liber Ecclesiasticus 11, 6)
cataplectatio et iniuriæ adnullabunt substantiam sic substantia superbiæ eradicabitur (Liber Ecclesiasticus 21, 5)
aufer a me ventris concupiscentias et concubitus concupiscentiæ ne adprehendant me et animæ inreverenti et infrunitæ ne tradas me (Liber Ecclesiasticus 23, 6)