Trouvé 867 Résultats pour: Rad
et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum (Liber Nehemiae 9, 30)
et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis (Liber Nehemiae 9, 35)
et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David et usque ad portam Aquarum ad orientem (Liber Nehemiae 12, 36)
quoniam non obœdivimus præceptis tuis et traditi sumus in direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos (Liber Thobis 3, 4)
quoniam tradita fuerat septem viris et dæmonium nomine Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam (Liber Thobis 3, 8)
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)
et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)
et adprehendens dexteram filiæ suæ dexteræ Tobiæ tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob sit vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in vobis (Liber Thobis 7, 15)
si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiæ tuæ (Liber Thobis 9, 2)
cumque verbis multis rogaret Raguhel Tobiam et ille eum nulla ratione vellet audire tradidit ei Sarram et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris et in puellis et in pecudibus et in camelis et in pecunia multa et salvum atque gaudentem dimisit eum a se (Liber Thobis 10, 10)
si placet itaque tibi præcedamus et lento gradu insequentur iter nostrum familiæ simul cum coniuge tua et cum animalibus (Liber Thobis 11, 3)
qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)