Trouvé 3215 Résultats pour: RAM
perrexitque Abram vadens et ultra progrediens ad meridiem (Liber Genesis 12, 9)
facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)
cum itaque ingressus esset Abram Ægyptum viderunt Ægyptii mulierem quod esset pulchra nimis (Liber Genesis 12, 14)
Abram vero bene usi sunt propter illam fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulæ et asinæ et cameli (Liber Genesis 12, 16)
flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis et domum ejus propter Sarai uxorem Abram (Liber Genesis 12, 17)
vocavitque Pharao Abram et dixit ei quidnam est quod fecisti mihi quare non indicasti quod uxor tua esset (Liber Genesis 12, 18)
præcepitque Pharao super Abram viris et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia quæ habebat (Liber Genesis 12, 20)
ascendit ergo Abram de Ægypto ipse et uxor ejus et omnia quæ habebat et Loth cum eo ad australem plagam (Liber Genesis 13, 1)
sed et Loth qui erat cum Abram fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula (Liber Genesis 13, 5)
unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra (Liber Genesis 13, 7)
dixit ergo Abram ad Loth ne quæso sit jurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus (Liber Genesis 13, 8)
ecce universa terra coram te est recede a me obsecro si ad sinistram jeris ego ad dexteram tenebo si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam (Liber Genesis 13, 9)