Trouvé 2597 Résultats pour: Quod Cultum
verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem ædificatis eorum sepulchra (Evangelium secundum Lucam 11, 48)
nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur (Evangelium secundum Lucam 12, 2)
quoniam quæ in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis prædicabitur in tectis (Evangelium secundum Lucam 12, 3)
dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post hæc non habent amplius quod faciant (Evangelium secundum Lucam 12, 4)
et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos (Evangelium secundum Lucam 12, 17)
si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis (Evangelium secundum Lucam 12, 26)
si autem fænum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillæ fidei (Evangelium secundum Lucam 12, 28)
beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod præcinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis (Evangelium secundum Lucam 12, 37)
quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et cœperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari (Evangelium secundum Lucam 12, 45)
quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est (Evangelium secundum Lucam 12, 57)
et respondens dixit illis putatis quod hii Galilæi præ omnibus Galilæis peccatores fuerunt quia talia passi sunt (Evangelium secundum Lucam 13, 2)